Español - Latín

SECCIÓN - ÍNDICE

CORONILLA DE LA SANTÍSIMA VIRGEN



V/. Dignare me laudare Te, Virgo Sacrata.

R/. Da mihi virtutem contra hostes tuos.

                                    

Pater Noster.

Ave Maria.

Beata es, Virgo Maria, quae Dominum portasti Creatorem mundi; genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes Virgo.

V/. Gaude, Maria Virgo.

R/. Gaude millies.


Ave Marid.

Sancta et immaculata Virginitas, quibus te laudibus efferam nescio, quia quem caeli capere non poterant, tuo gremio contulisti.

V/. Gaude, Maria Virgo.

R/. Gaude millies.


Ave Maria.

Tota pulchra es, Maria Virgo, et macula non est in te.

V/. Gaude, Maria Virgo.

R/. Gaude millies.


Ave Maria.

Plures tibi sunt dotes, Virgo, quam sidera caelo..

V/. Gaude, Maria Virgo.

R/. Gaude millies.

Gloria Patri.




Pater noster.

Ave Maria.

Gloria tibi sit, Imperatrix populi, Tecum nos perducas ad gaudia caeli.

V/. Gaude, Maria Virgo.

R/. Gaude millies.


Ave Maria.

Gloria tibi sit, thesauraria gratiarum Domini. Fac nos participes thesauri tui.

V/. Gaude, Maria Virgo.

R/. Gaude millies.


Ave Maria.

Gloria tibi sit, Mediatrix inter Deum et hominem. Fac nobis propitium Omnipotentem.

V/. Gaude, Maria Virgo.

R/. Gaude millies.


Ave Maria.

Gloria tibi sit, haeresum et daemonum interemptrix. Sis pia nostra gubernatrix.

V/. Gaude, Maria Virgo.

R/. Gaude millies.

Gloria Patri.




Pater noster.

Ave Maria.

Gloria tibi sit, refugium peccatorum. Intercede pro nobis ad Dominum.

V/. Gaude, Maria Virgo.

R/. Gaude millies.


Ave Maria.

Gloria tibi sit, orphanorum Mater. Fac nobis propitius sit omnipotens Pater.

V/. Gaude, Maria Virgo.

R/. Gaude millies.


Ave Maria.

Gloria tibi sit, laetitia iustorum. Tecum nos perducas ad gaudia caelorum.

V/. Gaude, Maria Virgo.

R/. Gaude millies.


Ave Maria.

Gloria tibi sit, in vita et in morte, adiutrix praesentissima. Tecum nos perducas ad caelorum regna.

V/. Gaude, Maria Virgo.

R/. Gaude millies.

Gloria Patri.


OREMUS


Ave, Maria, Filia Dei Patris; ave, Maria, Mater Dei Filii; ave, Maria, Sponsa Spiritus Sancti; ave, Maria, templum totius Sanctissimae Trinitatis; ave, Maria, Domina mea, bona mea, rosa mea, Regina cordis mei, Mater, vita, dul-cedo et spes mea carissima, imo, cor meum et anima mea; totus tuus ego sum, et omnia mea tua sunt, o Virgo, super omnia benedicta, sit ergo in me anima tua ut magnificet Dominum; sit in me spiritus tuus, ut exultet in Deo. Pone te, Virgo fidelis, ut signaculum super cor meum, ut in te et per te Deo, fidelis inveniar. Largire, o benigna, ut illis annumerer quos tanquam filios amas, doces, dirigis, foves, protegis. Fac, ut amore tui, terrenas omnes spernens consolationes, caelestibus semper inhaeream, donec in me, per Spiritum Sanctum, Sponsum tuum fidelissimum, et te fide. lissimam eius Sponsam, formetur lesus Christus Filius tuus, ad gloriam Patris.

R/. Amen.