Español - Latín


SECCIÓN - ÍNDICE



Magnificat


Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salvatóre meo, quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ.

Ecce enim ex hoc beátam me dicent om-nes generatiónes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, dispérsit supérbos mente cordis sui; depósuit poténtes de sede et exaltávit húmiles, esuriéntes implévit bonis et dívites dimísit inánes.

Suscépit Ísraël púerum suum, recordátus misericórdiæ, sicut locútus est ad patres nostros, Ábraham et sémini eius in sæcula.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sæcula sæculórum. 

Amen.